Encontrados 13 resultados para: messem

  • dixit servis suis scitis agrum Joab juxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni (Liber II Samuelis 14, 30)

  • cujus messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias ejus (Liber Iob 5, 5)

  • super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit (Liber Isaiae 16, 9)

  • ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et præcidentur ramusculi ejus falcibus et quæ derelicta fuerint abscidentur excutientur (Liber Isaiae 18, 5)

  • ecce ego habito in Masphat ut respondeam præcepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis (Liber Ieremiae 40, 10)

  • reversi sunt inquam omnes Judæi de universis locis ad quæ profugerant et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis (Liber Ieremiae 40, 12)

  • de planctu Jazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuæ transierunt mare usque ad mare Jazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam prædo inruit (Liber Ieremiae 48, 32)

  • sed et Juda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei (Prophetia Osee 6, 11)

  • ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit (Prophetia Amos 4, 7)

  • rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 38)

  • sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 30)

  • et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem (Evangelium secundum Lucam 10, 2)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina