Encontrados 7 resultados para: lumbare

  • hæc dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud (Liber Ieremiae 13, 1)

  • et possedi lumbare juxta verbum Domini et posui circa lumbos meos (Liber Ieremiae 13, 2)

  • tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petræ (Liber Ieremiae 13, 4)

  • et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi (Liber Ieremiae 13, 6)

  • et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo usui aptum esset (Liber Ieremiae 13, 7)

  • populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est (Liber Ieremiae 13, 10)

  • sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israël et omnem domum Juda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt (Liber Ieremiae 13, 11)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina