Encontrados 12 resultados para: laqueus

  • veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso (Liber Psalmorum 34, 8)

  • anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus (Liber Psalmorum 123, 7)

  • peccantem virum iniquum involvet laqueus et justus laudabit atque gaudebit (Liber Proverbiorum 29, 6)

  • et inveni amariorem morte mulierem quæ laqueus venatorum est et sagena cor ejus vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa (Liber Ecclesiastes 7, 27)

  • formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terræ (Liber Isaiae 24, 17)

  • ipse autem populus direptus et vastatus laqueus juvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde (Liber Isaiae 42, 22)

  • pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 43)

  • FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio (Lamentationes 3, 47)

  • audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israël et domus regis auscultate quia vobis judicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor (Prophetia Osee 5, 1)

  • speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinæ super omnes vias ejus insania in domo Dei ejus (Prophetia Osee 9, 8)

  • numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit (Prophetia Amos 3, 5)

  • tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ (Evangelium secundum Lucam 21, 35)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina