Encontrados 239 resultados para: ignis

  • sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus (Epistula ad Romanos 12, 20)

  • uniuscujusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit (Epistula I ad Corinthios 3, 13)

  • in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non obœdiunt evangelio Domini nostri Jesu (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 8)

  • et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis (Epistula ad Hebraeos 1, 7)

  • terribilis autem quædam expectatio judicii et ignis æmulatio quæ consumptura est adversarios (Epistula ad Hebraeos 10, 27)

  • extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum (Epistula ad Hebraeos 11, 34)

  • etenim Deus noster ignis consumens est (Epistula ad Hebraeos 12, 29)

  • ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit (Epistula Iacobi 3, 5)

  • et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quæ maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna (Epistula Iacobi 3, 6)

  • aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus (Epistula Iacobi 5, 3)

  • expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam cæli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent (Epistula II Petri 3, 12)

  • sicut Sodoma et Gomorra et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ et abeuntes post carnem alteram factæ sunt exemplum ignis æterni pœnam sustinentes (Epistula Iudae 1, 7)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina