Encontrados 40 resultados para: gregem

  • et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur (Liber Genesis 27, 9)

  • adhuc loquebantur et ecce Raël veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat (Liber Genesis 29, 9)

  • et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum (Liber Genesis 30, 35)

  • divisitque gregem Jacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quæque et nigra Laban cetera vero Jacob separatis inter se gregibus (Liber Genesis 30, 40)

  • et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem (Liber Genesis 32, 16)

  • et hæ sunt generationes ejus Joseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo (Liber Genesis 37, 2)

  • Moses autem pascebat oves Jethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb (Liber Exodus 3, 1)

  • post hæc venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes (Liber I Samuelis 10, 5)

  • abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem (Liber I Samuelis 17, 15)

  • surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut præceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine (Liber I Samuelis 17, 20)

  • dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis (Liber I Samuelis 17, 34)

  • cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum (Liber I Samuelis 25, 4)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina