Encontrados 10 resultados para: forma

  • dixitque ei qualis est forma ejus quæ ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit (Liber I Samuelis 28, 14)

  • nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma (Liber II Samuelis 14, 27)

  • speciosus forma præ filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in æternum (Liber Psalmorum 44, 3)

  • sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus ejus et forma ejus inter filios hominum (Liber Isaiae 52, 14)

  • ad filios Assyriorum præbuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia (Prophetia Ezechielis 23, 12)

  • filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et principes omnes filios Assyriorum juvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum (Prophetia Ezechielis 23, 23)

  • pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chaldæorum. (Prophetia Danielis 1, 4)

  • sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ qui est forma futuri (Epistula ad Romanos 5, 14)

  • qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo (Epistula ad Philippenses 2, 6)

  • ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaja (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 7)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina