Encontrados 7 resultados para: flebant
et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israël qui flebant ante fores tabernaculi (Liber Numeri 25, 6)
quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino jejunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)
omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum (Liber II Samuelis 15, 23)
plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in lætitia elevabant vocem (Liber Esdrae 3, 12)
euntes ibant et flebant portantes semina sua (Liber Psalmorum 125, 6)
Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. (Prophetia Danielis 13, 33)
flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit (Evangelium secundum Lucam 8, 52)