Encontrados 159 resultados para: filia

  • cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo (Liber II Samuelis 6, 16)

  • reversusque est et David ut benediceret domui suæ et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israël discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris (Liber II Samuelis 6, 20)

  • misit ergo rex et requisivit quæ esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriæ Hetthei (Liber II Samuelis 11, 3)

  • pauper autem nihil habebat omnino præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul de pane illius comedens et de calice ejus bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia (Liber II Samuelis 12, 3)

  • nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma (Liber II Samuelis 14, 27)

  • tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de cælo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem (Liber II Samuelis 21, 10)

  • et nuntiata sunt David quæ fecerat Respha filia Ahia concubina Saul (Liber II Samuelis 21, 11)

  • filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam ædificaverat ei tunc ædificavit Mello (Liber I Regum 9, 24)

  • tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom (Liber I Regum 15, 2)

  • et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom (Liber I Regum 15, 10)

  • triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Azuba filia Salai (Liber I Regum 22, 42)

  • ambulavitque in viis regum Israël sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor ejus et fecit quod malum est coram Domino (Liber II Regum 8, 18)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina