Encontrados 27 resultados para: fecerant

  • tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam (Liber Genesis 12, 5)

  • arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israël (Liber Exodus 32, 20)

  • igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terræ quod esset mala (Liber Numeri 14, 36)

  • quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israël percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores ejus non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho (Liber Iosue 10, 30)

  • postquam autem mortuus esset judex revertebantur et multo majora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant (Liber Iudicum 2, 19)

  • cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia Amalechitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni (Liber I Samuelis 30, 1)

  • quod cum audissent habitatores Jabesgalaad quæcumque fecerant Philisthim Saul (Liber I Samuelis 31, 11)

  • et fecit Judas malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverant (Liber I Regum 14, 22)

  • et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus (Liber I Regum 15, 12)

  • qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant (Liber I Regum 18, 26)

  • et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël (Liber I Regum 21, 26)

  • et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres ejus non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber II Regum 15, 9)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina