Encontrados 10 resultados para: dormies

  • altera quoque die dixit major ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro (Liber Genesis 19, 34)

  • dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fœdus quod pepigi cum eo (Liber Deuteronomii 31, 16)

  • et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies (Liber Iob 11, 18)

  • paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias (Liber Proverbiorum 6, 10)

  • parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas (Liber Proverbiorum 24, 33)

  • et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israël super eo numero dierum quibus dormies super illud et adsumes iniquitatem eorum (Prophetia Ezechielis 4, 4)

  • et cum conpleveris hæc dormies super latus tuum dextrum secundo et adsumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi (Prophetia Ezechielis 4, 6)

  • et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud (Prophetia Ezechielis 4, 9)

  • cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo ejus dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 31, 18)

  • et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio (Prophetia Ezechielis 32, 28)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina