Encontrados 12 resultados para: auferes

  • quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal (Liber Leviticus 2, 13)

  • propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Ægypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi præcepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 13, 5)

  • qui autem superbierit nolens obœdire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto judicis morietur homo ille et auferes malum de Israël (Liber Deuteronomii 17, 12)

  • nec misereberis ejus et auferes innoxium sanguinem de Israël ut bene sit tibi (Liber Deuteronomii 19, 13)

  • reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 19, 19)

  • eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis ejus et morietur quoniam fecit nefas in Israël ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 21)

  • si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israël (Liber Deuteronomii 22, 22)

  • educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 24, 7)

  • non pervertes judicium advenæ et pupilli nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum (Liber Deuteronomii 24, 17)

  • cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quæsieris non subsistam (Liber Iob 7, 21)

  • avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur (Liber Psalmorum 103, 29)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina