Encontrados 21 resultados para: audiente

  • adsumensque volumen fœderis legit audiente populo qui dixerunt omnia quæ locutus est Dominus faciemus et erimus obœdientes (Liber Exodus 24, 7)

  • dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis (Liber Numeri 14, 28)

  • et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata (Liber Numeri 35, 24)

  • duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui ædificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam (Liber Deuteronomii 20, 5)

  • locutus est ergo Moses audiente universo cœtu Israël verba carminis hujus et ad finem usque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 30)

  • da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnæ atque munitæ si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi (Liber Iosue 14, 12)

  • qui dixit matri suæ mille centum argenteos quos separaveras tibi et super quibus me audiente juraveras ecce ego habeo et apud me sunt cui illa respondit benedictus filius meus Domino (Liber Iudicum 17, 2)

  • venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit (Liber I Samuelis 11, 4)

  • dixerunt autem Eliachim filius Helciæ et Sobna et Joahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis judaice audiente populo qui est super murum (Liber II Regum 18, 26)

  • nunc igitur coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum (Liber I Paralipomenon 28, 8)

  • in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum (Liber Nehemiae 13, 1)

  • responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem læsit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri (Liber Esther 1, 16)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina