Encontrados 114 resultados para: aquas

  • dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 8, 20)

  • ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus (Liber Exodus 15, 19)

  • et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amaræ unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem (Liber Exodus 15, 23)

  • at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versæ sunt ibi constituit ei præcepta atque judicia et ibi temptavit eum (Liber Exodus 15, 25)

  • venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmæ et castrametati sunt juxta aquas (Liber Exodus 15, 27)

  • et unum e passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes (Liber Leviticus 14, 5)

  • et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas (Liber Leviticus 14, 50)

  • cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit (Liber Numeri 5, 18)

  • pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas (Liber Numeri 5, 26)

  • tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas (Liber Numeri 19, 17)

  • erit hoc præceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis inmundus erit usque ad vesperam (Liber Numeri 19, 21)

  • tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et jumenta ejus (Liber Numeri 20, 8)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina