Encontrados 19 resultados para: ambulare

  • nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim hæc fecerunt et abominatus sum eos (Liber Leviticus 20, 23)

  • postquam autem mortuus esset judex revertebantur et multo majora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant (Liber Iudicum 2, 19)

  • steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos jumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam (Liber II Paralipomenon 28, 15)

  • non custodierunt testamentum Dei et in lege ejus noluerunt ambulare (Liber Psalmorum 77, 10)

  • nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in præceptis ejus et obsequi edictis ejus (Liber I Maccabaeorum 6, 23)

  • aut ambulare super prunas et non conburentur plantæ ejus (Liber Proverbiorum 6, 28)

  • et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis (Liber Sapientiae 13, 19)

  • et ducam cæcos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta hæc verba feci eis et non dereliqui eos (Liber Isaiae 42, 16)

  • quis dedit in direptionem Jacob et Israël vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis ejus ambulare et non audierunt legem ejus (Liber Isaiae 42, 24)

  • indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quærat a te utique facere judicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Prophetia Michaeae 6, 8)

  • et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro (Evangelium secundum Marcum 12, 38)

  • verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 13, 33)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina