Encontrados 20 resultados para: adducet

  • et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput ejus et immolabit eum Domino (Liber Leviticus 4, 4)

  • adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinæ hordiaciæ non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiæ est et oblatio investigans adulterium (Liber Numeri 5, 15)

  • ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis (Liber Numeri 6, 13)

  • adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terræ in similitudinem aquilæ volantis cum impetu cujus linguam intellegere non possis (Liber Deuteronomii 28, 49)

  • sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 15)

  • declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israël (Liber Psalmorum 124, 5)

  • et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat (Liber Ecclesiastes 3, 22)

  • lætare ergo juvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium (Liber Ecclesiastes 11, 9)

  • et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato sive bonum sive malum sit (Liber Ecclesiastes 12, 14)

  • et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum (Liber Ecclesiasticus 4, 20)

  • adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda cum rege Assyriorum (Liber Isaiae 7, 17)

  • propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam ejus et ascendet super omnes rivos ejus et fluet super universas ripas ejus (Liber Isaiae 8, 7)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina