Encontrados 8 resultados para: Thofeth

  • præparata est enim ab heri Thofeth a rege præparata profunda et dilatata nutrimenta ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam (Liber Isaiae 30, 33)

  • et ædificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quæ non præcepi nec cogitavi in corde meo (Liber Ieremiae 7, 31)

  • ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus (Liber Ieremiae 7, 32)

  • propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Occisionis (Liber Ieremiae 19, 6)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum (Liber Ieremiae 19, 11)

  • sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus ejus ut ponam civitatem istam sicut Thofeth (Liber Ieremiae 19, 12)

  • et erunt domus Hierusalem et domus regum Juda sicut locus Thofeth inmundæ omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli et libaverunt libamina diis alienis (Liber Ieremiae 19, 13)

  • venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum (Liber Ieremiae 19, 14)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina