Encontrados 9 resultados para: Rabsaces

  • dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiæ hæc dicit rex magnus rex Assyriorum quæ est ista fiducia qua niteris (Liber II Regum 18, 19)

  • responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum (Liber II Regum 18, 27)

  • stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna judaice et ait audite verba regis magni regis Assyriorum (Liber II Regum 18, 28)

  • reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis (Liber II Regum 19, 8)

  • et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiæ hæc dicit rex magnus rex Assyriorum quæ est ista fiducia qua confidis (Liber Isaiae 36, 4)

  • et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum (Liber Isaiae 36, 12)

  • et stetit Rabsaces et clamavit voce magna judaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum (Liber Isaiae 36, 13)

  • si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber Isaiae 37, 4)

  • reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum prœliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis (Liber Isaiae 37, 8)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina