Encontrados 232 resultados para: Nolite

  • nolite quæso fratres mei nolite malum hoc facere (Liber Genesis 19, 7)

  • nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum (Liber Genesis 24, 56)

  • e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis ejus exquiritur (Liber Genesis 42, 22)

  • at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon (Liber Genesis 43, 23)

  • nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum (Liber Genesis 45, 5)

  • quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem (Liber Genesis 50, 19)

  • nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus (Liber Genesis 50, 21)

  • et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie Ægyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum (Liber Exodus 14, 13)

  • et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20, 20)

  • locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem cœtum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israël plangant incendium quod Dominus suscitavit (Liber Leviticus 10, 6)

  • nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis (Liber Leviticus 11, 43)

  • custodite mandata mea nolite facere quæ fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 18, 30)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina