Encontrados 52 resultados para: Mensuram

  • tantaque fuit multitudo tritici ut harenæ maris coæquaretur et copia mensuram excederet (Liber Genesis 41, 49)

  • et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro (Liber Exodus 5, 8)

  • flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie (Liber Exodus 5, 14)

  • et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli juxta id quod edere poterant congregarunt (Liber Exodus 16, 18)

  • quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine (Liber Exodus 28, 16)

  • decimam partem similæ conspersæ oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno (Liber Exodus 29, 40)

  • hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli juxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino (Liber Exodus 30, 13)

  • cassiæ autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin (Liber Exodus 30, 24)

  • et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria (Liber Exodus 38, 18)

  • omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii (Liber Exodus 38, 24)

  • offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti juxta mensuram æstimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei (Liber Leviticus 5, 18)

  • si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii (Liber Leviticus 27, 3)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina