Encontrados 7 resultados para: Jabesgalaad

  • ascendit autem Naas Ammonites et pugnare cœpit adversus Jabesgalaad dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas habeto nos fœderatos et serviemus tibi (Liber I Samuelis 11, 1)

  • et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Jabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Jabes qui lætati sunt (Liber I Samuelis 11, 9)

  • quod cum audissent habitatores Jabesgalaad quæcumque fecerant Philisthim Saul (Liber I Samuelis 31, 11)

  • veneruntque viri Juda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda et nuntiatum est David quod viri Jabesgalaad sepelissent Saul (Liber II Samuelis 2, 4)

  • misit ergo David nuntios ad viros Jabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum (Liber II Samuelis 2, 5)

  • et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Jonathan filii ejus a viris Jabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelbœ (Liber II Samuelis 21, 12)

  • hoc cum audissent viri Jabesgalaad omnia scilicet quæ Philisthim fecerunt super Saul (Liber I Paralipomenon 10, 11)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina