Encontrados 29 resultados para: Hester

  • qui fuit nutricius filiæ fratris sui Edessæ quæ altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre ejus ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam (Liber Esther 2, 7)

  • cumque percrebuisset regis imperium et juxta mandata illius multæ virgines pulchræ adducerentur Susan et Ægæo traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum (Liber Esther 2, 8)

  • qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua electæ virgines servabantur curam agens salutis Hester et scire volens quid ei accideret (Liber Esther 2, 11)

  • evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur (Liber Esther 2, 15)

  • et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem in universis provinciis ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem (Liber Esther 2, 18)

  • necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum juxta mandatum ejus quicquid enim ille præcipiebat observabat Hester et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat (Liber Esther 2, 20)

  • quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit reginæ Hester et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat (Liber Esther 2, 22)

  • ingressæ sunt autem puellæ Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluit (Liber Esther 4, 4)

  • regressus Athac nuntiavit Hester omnia quæ Mardocheus dixerat (Liber Esther 4, 9)

  • rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es præ cunctis Judæis (Liber Esther 4, 13)

  • rursumque Hester hæc Mardocheo verba mandavit (Liber Esther 4, 15)

  • ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quæ ei Hester præceperat (Liber Esther 4, 17)


“Reze pelos infiéis, pelos fervorosos, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais e temporais da Santa Igreja, nossa terna mãe. E faça uma oração especial por todos os que trabalham para a salvação das almas e para a glória do nosso Pai celeste.” São Padre Pio de Pietrelcina