Encontrados 18 resultados para: Cariathiarim
moveruntque castra filii Israël et venerunt in civitates eorum die tertio quarum hæc vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim (Liber Iosue 9, 17)
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quæ est Cariathiarim id est urbs Silvarum (Liber Iosue 15, 9)
Cariathbaal hæc est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duæ et villæ earum (Liber Iosue 15, 60)
et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus ejus in Cariathbaal quæ vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Juda hæc est plaga contra mare et occidentem (Liber Iosue 18, 14)
a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa (Liber Iosue 18, 15)
ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judæ qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim (Liber Iudicum 18, 12)
miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos (Liber I Samuelis 6, 21)
venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini (Liber I Samuelis 7, 1)
et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe jam annus vicesimus et requievit omnis domus Israël post Dominum (Liber I Samuelis 7, 2)
hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim (Liber I Paralipomenon 2, 50)
fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum (Liber I Paralipomenon 2, 52)
et de cognatione Cariathiarim Jethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitæ et Esthaolitæ (Liber I Paralipomenon 2, 53)