Encontrados 228 resultados para: Cælo

  • tu exaudi de cælo et propitiare peccato populi tui Israël et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum (Liber II Paralipomenon 6, 25)

  • si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis cum eos adflixeris (Liber II Paralipomenon 6, 26)

  • exaudi de cælo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terræ quam dedisti populo tuo ad possidendum (Liber II Paralipomenon 6, 27)

  • tu exaudi de cælo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum (Liber II Paralipomenon 6, 30)

  • tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terræ nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israël et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi (Liber II Paralipomenon 6, 33)

  • ut exaudias de cælo preces eorum et obsecrationem et ulciscaris (Liber II Paralipomenon 6, 35)

  • ut exaudias de cælo hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias judicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori (Liber II Paralipomenon 6, 39)

  • cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de cælo et devoravit holocausta et victimas et majestas Domini implevit domum (Liber II Paralipomenon 7, 1)

  • conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit pænitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de cælo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum (Liber II Paralipomenon 7, 14)

  • ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in cælo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere (Liber II Paralipomenon 20, 6)

  • ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de cælo et dedisti eis judicia recta et legem veritatis cærimonias et præcepta bona (Liber Nehemiae 9, 13)

  • panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis (Liber Nehemiae 9, 15)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina