Encontrados 37 resultados para: Amalech

  • et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israël atque possedit urbem Palmarum (Liber Iudicum 3, 13)

  • ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum (Liber Iudicum 5, 14)

  • cumque sevisset Israël ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum (Liber Iudicum 6, 3)

  • igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Jordanem castrametati sunt in valle Jezraël (Liber Iudicum 6, 33)

  • Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi jacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quæ jacet in litoribus maris (Liber Iudicum 7, 12)

  • Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum (Liber Iudicum 10, 12)

  • mortuusque est ac sepultus in Farathon terræ Ephraim in monte Amalech (Liber Iudicum 12, 15)

  • congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israël de manu vastatorum ejus (Liber I Samuelis 14, 48)

  • hæc dicit Dominus exercituum recensui quæcumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto (Liber I Samuelis 15, 2)

  • nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa ejus non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum (Liber I Samuelis 15, 3)

  • cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente (Liber I Samuelis 15, 5)

  • dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël cum ascenderent de Ægypto et recessit Cineus de medio Amalech (Liber I Samuelis 15, 6)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina