Encontrados 6 resultados para: Abdemelech

  • audivit autem Abdemelech Æthiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin (Liber Ieremiae 38, 7)

  • et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens (Liber Ieremiae 38, 8)

  • præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur (Liber Ieremiae 38, 10)

  • adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis quæ erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quæ conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos (Liber Ieremiae 38, 11)

  • dixitque Abdemelech Æthiops ad Hieremiam pone veteres pannos et hæc scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes fecit ergo Hieremias sic (Liber Ieremiae 38, 12)

  • vade et dic Abdemelech Æthiopi dicens hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa (Liber Ieremiae 39, 16)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina