Encontrados 49 resultados para: benedictionem

  • Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. (Liber Genesis 27, 35)

  • At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? (Liber Genesis 27, 36)

  • Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, (Liber Genesis 27, 38)

  • Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan: (Liber Genesis 28, 6)

  • et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, (Liber Genesis 33, 11)

  • dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: (Liber Leviticus 25, 21)

  • Ad benedicendum adductus sum: benedictionem prohibere non valeo. (Liber Numeri 23, 20)

  • En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem: (Liber Deuteronomii 11, 26)

  • benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ego hodie præcipio vobis: (Liber Deuteronomii 11, 27)

  • Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal: (Liber Deuteronomii 11, 29)

  • Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes: (Liber Deuteronomii 12, 15)

  • Et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui: (Liber Deuteronomii 16, 10)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina