Encontrados 151 resultados para: Vester

  • Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam. (Liber Deuteronomii 11, 31)

  • sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis: (Liber Deuteronomii 12, 5)

  • Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri: ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. (Liber Deuteronomii 12, 7)

  • neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 12, 9)

  • Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum: et absque ullo timore habitetis (Liber Deuteronomii 12, 10)

  • in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino. (Liber Deuteronomii 12, 11)

  • non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra. (Liber Deuteronomii 13, 3)

  • quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo. (Liber Deuteronomii 20, 4)

  • Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto. (Liber Deuteronomii 24, 9)

  • Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Deuteronomii 29, 6)

  • Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas. (Liber Deuteronomii 31, 8)

  • A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. (Liber Iosue 1, 4)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina