Encontrados 11 resultados para: Tribunus

  • Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 12)

  • Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset. (Actus Apostolorum 21, 33)

  • jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. (Actus Apostolorum 22, 24)

  • Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam. (Actus Apostolorum 22, 27)

  • Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. (Actus Apostolorum 22, 28)

  • Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. (Actus Apostolorum 22, 29)

  • Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. (Actus Apostolorum 23, 10)

  • Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi? (Actus Apostolorum 23, 19)

  • Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset. (Actus Apostolorum 23, 22)

  • Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris, (Actus Apostolorum 24, 7)

  • Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos. (Actus Apostolorum 24, 22)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina