Encontrados 232 resultados para: Nolite

  • et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. (Epistula ad Hebraeos 13, 2)

  • Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis. (Epistula ad Hebraeos 13, 9)

  • Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 16)

  • Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. (Epistula Iacobi 1, 16)

  • Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. (Epistula Iacobi 2, 1)

  • Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. (Epistula Iacobi 3, 1)

  • Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: (Epistula Iacobi 3, 14)

  • Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. (Epistula Iacobi 4, 11)

  • Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. (Epistula Iacobi 5, 9)

  • Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)

  • Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: (Epistula I Petri 4, 12)

  • Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: (Epistula I Ioannis 2, 15)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina