Encontrados 39 resultados para: Manet

  • Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo. (Liber Numeri 30, 17)

  • sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam. (Liber Deuteronomii 12, 18)

  • Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? (Liber I Samuelis 27, 5)

  • In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. (Liber Iob 39, 28)

  • Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 32, 11)

  • Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 110, 3)

  • Initium sapientiæ timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 110, 10)

  • Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 111, 3)

  • Dispersit, dedit pauperibus ; justitia ejus manet in sæculum sæculi: cornu ejus exaltabitur in gloria. (Liber Psalmorum 111, 9)

  • Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum. (Liber Psalmorum 116, 2)

  • Qui vivit in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 1)

  • Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 22)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina