Encontrados 20 resultados para: Magnalia

  • Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie : Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. (Liber Exodus 14, 13)

  • Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui. (Liber Deuteronomii 10, 21)

  • Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium, (Liber Deuteronomii 11, 2)

  • Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo. (Liber II Samuelis 7, 21)

  • Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus. (Liber II Samuelis 7, 23)

  • Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus. (Liber II Regum 8, 4)

  • Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia. (Liber I Paralipomenon 17, 19)

  • et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ; quæ fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi? (Liber Psalmorum 70, 19)

  • Obliti sunt Deum qui salvavit eos ; qui fecit magnalia in Ægypto, (Liber Psalmorum 105, 21)

  • Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt. (Liber II Maccabaeorum 3, 34)

  • In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat. (Liber Sapientiae 18, 24)

  • Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum: (Liber Ecclesiasticus 17, 7)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina