Encontrados 10 resultados para: Loquimur

  • Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. (Evangelium secundum Ioannem 3, 11)

  • Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur: (Epistula I ad Corinthios 2, 6)

  • sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, (Epistula I ad Corinthios 2, 7)

  • quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. (Epistula I ad Corinthios 2, 13)

  • non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. (Epistula II ad Corinthios 2, 17)

  • Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur: (Epistula II ad Corinthios 4, 13)

  • Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)

  • sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)

  • Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. (Epistula ad Hebraeos 2, 5)

  • Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. (Epistula ad Hebraeos 6, 9)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina