Encontrados 8 resultados para: Lamentum

  • Omnis maritus sumpsit lamentum, et quæ sedebant in thoro maritali, lugebant: (Liber I Maccabaeorum 1, 28)

  • et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. (Liber I Maccabaeorum 9, 41)

  • Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt. (Liber Ieremiae 9, 10)

  • festinent, et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebræ nostræ defluant aquis. (Liber Ieremiae 9, 18)

  • Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum: (Liber Ieremiae 9, 20)

  • et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? (Prophetia Ezechielis 26, 17)

  • Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum: (Prophetia Ezechielis 27, 2)

  • Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Ægypti, et dices ad eum: Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum. (Prophetia Ezechielis 32, 2)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina