Encontrados 183 resultados para: Illam

  • Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. (Liber Sapientiae 4, 2)

  • Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. (Liber Sapientiae 6, 13)

  • Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ; assidentem enim illam foribus suis inveniet. (Liber Sapientiae 6, 15)

  • Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. (Liber Sapientiae 6, 16)

  • et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. (Liber Sapientiae 7, 8)

  • Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. (Liber Sapientiae 7, 10)

  • Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 3)

  • et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. (Liber Sapientiae 8, 18)

  • Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te: (Liber Sapientiae 9, 10)

  • Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. (Liber Sapientiae 17, 5)

  • Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam. (Liber Sapientiae 18, 23)

  • Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 20)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina