Encontrados 9 resultados para: Hemor
Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. (Liber Genesis 33, 19)
Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. (Liber Genesis 34, 2)
Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem. (Liber Genesis 34, 4)
Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob, (Liber Genesis 34, 6)
Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem: (Liber Genesis 34, 8)
Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus, (Liber Genesis 34, 18)
Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. (Liber Genesis 34, 26)
Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Israël de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph. (Liber Iosue 24, 32)
Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. (Actus Apostolorum 7, 16)