Encontrados 7 resultados para: Effundendum

  • steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, (Liber II Paralipomenon 30, 16)

  • Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum. (Liber Psalmorum 13, 3)

  • Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem. (Prophetia Ezechielis 22, 6)

  • Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui. (Prophetia Ezechielis 22, 9)

  • Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 12)

  • Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra. (Prophetia Ezechielis 22, 27)

  • veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: (Epistula ad Romanos 3, 15)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina