Encontrados 14 resultados para: Deprecatio

  • Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra: (Liber Esdrae 9, 8)

  • Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. (Liber Iudith 9, 16)

  • et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Judæorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat, corrigantur. (Liber Esther 8, 5)

  • Tau. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum. (Liber Psalmorum 118, 169)

  • Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum. (Liber Ecclesiasticus 4, 6)

  • Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi. (Liber Ecclesiasticus 21, 6)

  • deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. (Liber Ecclesiasticus 34, 20)

  • Et propitiationem litare sacrificii super injustitias: et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. (Liber Ecclesiasticus 35, 3)

  • Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. (Liber Ecclesiasticus 35, 5)

  • Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. (Liber Ecclesiasticus 35, 20)

  • sed creaturam ævi confirmabunt: et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 38, 39)

  • Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribæ, ne moriar ibi. (Liber Ieremiae 37, 19)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina