Encontrados 12 resultados para: valida

  • Accersivit quoque Absalom, cum immolaret victimas, Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Et facta est coniuratio valida; populusque concurrens augebatur cum Absalom. (Liber II Samuelis 15, 12)

  • Misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Ierusalem. Qui cum ascendissent, venerunt in Ierusalem et steterunt iuxta aquae ductum piscinae superioris, quae est in via agri fullonis, (Liber II Regum 18, 17)

  • Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida. (Liber Nehemiae 1, 10)

  • Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida. (Liber Psalmorum 50, 3)

  • Et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad proelium. (Liber I Maccabaeorum 4, 7)

  • et audivit Alexander et venit ad eum in bello. Et produxit Ptolemaeus exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum. (Liber I Maccabaeorum 11, 15)

  • Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, per auxilium Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis. (Liber II Maccabaeorum 12, 11)

  • Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus, (Liber II Maccabaeorum 14, 1)

  • Cum cogitarent iustorum occidere infantes C et uno exposito filio et liberato — in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aqua valida. (Liber Sapientiae 18, 5)

  • Et nunc, Domine, Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, in signis et portentis et in virtute magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen, sicut hic dies, (Liber Baruch 2, 11)

  • Et educam vos de populis et congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis; in manu valida et brachio extento et in furore effuso. (Prophetia Ezechielis 20, 34)

  • Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. (Evangelium secundum Lucam 15, 14)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina