Encontrados 38 resultados para: tenebras

  • Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos”. (Liber Isaiae 42, 16)

  • formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec. (Liber Isaiae 45, 7)

  • Sede tacens et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum. (Liber Isaiae 47, 5)

  • Idcirco via eorum erit quasi lubricum; in tenebras proicientur et cadent in eis; afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 23, 12)

  • omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 8)

  • sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Ioel 3, 4)

  • quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius. (Prophetia Amos 4, 13)

  • Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius. (Prophetia Amos 5, 8)

  • filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)

  • Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 13)

  • Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 30)

  • Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina