Encontrados 10 resultados para: superbe

  • Nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos, eo quod eruerit populum de manu Aegyptiorum, qui superbe egerunt contra illos”. (Liber Exodus 18, 11)

  • Et dedisti signa atque portenta in pharaone et in universis servis eius et in omni populo terrae illius; cognovisti enim quia superbe egerant contra eos, et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die. (Liber Nehemiae 9, 10)

  • Ipsi vero patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua. (Liber Nehemiae 9, 16)

  • Et contestatus es eos, ut reduceres eos ad legem tuam; ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudicia tua peccaverunt, quae si fecerit homo, vivet in eis, et dederunt umerum rebellem et cervicem suam induraverunt nec audierunt. (Liber Nehemiae 9, 29)

  • Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est superbe (Liber I Maccabaeorum 7, 34)

  • Et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 7, 47)

  • Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: “Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo”. (Liber II Maccabaeorum 9, 4)

  • Et, cum nec ipse foetorem suum ferre posset, ita ait: “Iustum est subditum esse Deo et mortalem non superbe sentire”. (Liber II Maccabaeorum 9, 12)

  • Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur, (Epistula I ad Corinthios 13, 4)

  • Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, (Epistula I ad Timotheum 6, 17)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina