Encontrados 11 resultados para: serpentem

  • Et ait Dominus Deus ad serpentem: “Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitae tuae. (Liber Genesis 3, 14)

  • Dixitque Dominus: “Proice eam in terram!”. Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses. (Liber Exodus 4, 3)

  • Vade ad eum mane. Ecce egredietur ad aquas; et stabis in occursum eius super ripam fluminis. Et virgam, quae conversa est in serpentem, tolles in manu tua (Liber Exodus 7, 15)

  • Et locutus est Dominus ad eum: “Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet”. (Liber Numeri 21, 8)

  • Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur. (Liber Numeri 21, 9)

  • Ipse dissipavit excelsa et contrivit lapides et succidit palum confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei; vocabatur Nohestan. (Liber II Regum 18, 4)

  • In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et forti et grandi super Leviathan serpentem fugacem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet draconem, qui in mari est. (Liber Isaiae 27, 1)

  • Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 10)

  • Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? (Evangelium secundum Lucam 11, 11)

  • Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)

  • Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille; (Apocalypsis Ioannis 20, 2)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina