Encontrados 341 resultados para: septem

  • Et vixit Iacob in terra Aegypti decem et septem annis; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum. (Liber Genesis 47, 28)

  • Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. (Liber Genesis 50, 10)

  • Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. (Liber Exodus 2, 16)

  • Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem. (Liber Exodus 6, 16)

  • Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem. (Liber Exodus 6, 20)

  • Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium. (Liber Exodus 7, 25)

  • Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel. (Liber Exodus 12, 15)

  • Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. (Liber Exodus 12, 19)

  • Septem diebus vesceris azymis, et in die septimo erit sollemnitas Domini. (Liber Exodus 13, 6)

  • Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis. (Liber Exodus 13, 7)

  • De bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octavo reddes illum mihi. (Liber Exodus 22, 29)

  • Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina