Encontrados 799 resultados para: quasi

  • ibit, cuius est domus, nuntians sacerdoti et dicet: "Quasi plaga videtur mihi esse in domo mea". (Liber Leviticus 14, 35)

  • et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua, (Liber Leviticus 14, 37)

  • Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu huic subiacet passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo. (Liber Leviticus 15, 25)

  • sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 34)

  • Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae. (Liber Leviticus 25, 5)

  • Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum. (Liber Leviticus 25, 35)

  • sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te (Liber Leviticus 25, 40)

  • Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium; cadent, nullo persequente. (Liber Leviticus 26, 36)

  • Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere. (Liber Leviticus 26, 37)

  • Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)

  • Sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. (Liber Numeri 9, 16)

  • Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem. (Liber Numeri 11, 1)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina