Encontrados 38 resultados para: proximi

  • Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”. (Liber Genesis 11, 7)

  • Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt”. (Liber Exodus 20, 17)

  • Si latet fur, dominus domus applicabitur ad Deum et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui. (Liber Exodus 22, 7)

  • iusiurandum per Dominum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui; suscipietque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. (Liber Exodus 22, 10)

  • Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis. (Liber Leviticus 18, 20)

  • Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)

  • Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. (Liber Leviticus 20, 10)

  • Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius sunt”. (Liber Deuteronomii 5, 21)

  • Non transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam acceperis in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam. (Liber Deuteronomii 19, 14)

  • educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. (Liber Deuteronomii 23, 25)

  • “Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 17)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina