Encontrados 11 resultados para: propinquus

  • Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. (Liber Leviticus 25, 25)

  • Cui respondit Noemi: “Benedictus sit a Domino, quia non subtraxit gratiam suam nec vivis nec mortuis!”. Rursumque ait: “Propinquus noster est homo ex eis, qui pro nobis ius redemptionis habent”. (Liber Ruth 2, 20)

  • Booz propinquus noster, cuius puellis in agro iuncta eras, ecce ipse hac nocte aream hordei ventilat. (Liber Ruth 3, 2)

  • Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum”. At ille respondit: “Ego agrum emam”. (Liber Ruth 4, 4)

  • Dixit ergo propinquus ad Booz: “Eme tibi”. Et solvit calceamentum suum de pede suo. (Liber Ruth 4, 8)

  • et non coinquinavi nomen meum neque nomen patris mei in terra captivitatis meae. Unica sum patri meo, et non habet alium filium, qui possideat hereditatem illius, neque frater est illi proximus neque propinquus illi, ut custodiam me illi uxorem. Iam perierunt mihi septem, et ut quid mihi adhuc vivere? Et si non tibi videtur, Domine, occidere me, impera, ut respiciatur in me et misereatur mei, et ne iam improperium audiam”. (Liber Thobis 3, 15)

  • dixit Raphael puero: “Thobia frater!”. Et dixit ei: “Ecce ego”. Et dixit illi: “In eis, quae sunt Raguel, hac nocte manere nos oportet. Et homo est propinquus tuus et habet filiam nomine Saram, (Liber Thobis 6, 11)

  • et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA. (Liber Psalmorum 148, 14)

  • Sed parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant, (Liber II Maccabaeorum 11, 1)

  • Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum custodiae et ait ad me: “Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es, ut possideas”. Intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)

  • et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: “Numquid adhuc est penes te?”. Et respondebit: “Non est”; et dicet ei: “Tace!”; non est qui recordetur nominis Domini. (Prophetia Amos 6, 10)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina