Encontrados 21 resultados para: peste

  • Nunc enim extendens manum si percussissem te et populum tuum peste, perisses de terra. (Liber Exodus 9, 15)

  • Consumentur fame et devorabuntur febri et peste amarissima; dentes bestiarum immittam in eos, cum veneno serpentium in pulvere. (Liber Deuteronomii 32, 24)

  • Complanavit semitam irae suae; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit. (Liber Psalmorum 78, 50)

  • a peste perambulante in tenebris, ab exterminio vastante in meridie. (Liber Psalmorum 91, 6)

  • Cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum; et, si obtulerint holocautomata et oblationes, non suscipiam ea; quoniam gladio et fame et peste consumam eos”. (Liber Ieremiae 14, 12)

  • Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudae et servos eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum; et percutiet eos in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur. (Liber Ieremiae 21, 7)

  • qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. (Liber Ieremiae 21, 9)

  • Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu eius. (Liber Ieremiae 27, 8)

  • Quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis? (Liber Ieremiae 27, 13)

  • Prophetae, qui fuerunt ante me et ante te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de afflictione et de peste; (Liber Ieremiae 28, 8)

  • Et nunc propter ista, haec dicit Dominus, Deus Israel, ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradatur in manus regis Babylonis in gladio et in fame et in peste: (Liber Ieremiae 32, 36)

  • “Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi spolium et vivet. (Liber Ieremiae 38, 2)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina