Encontrados 9 resultados para: peribitis

  • Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos”. Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi. (Liber Leviticus 10, 7)

  • Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. (Liber Leviticus 26, 38)

  • sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu vestro, ita et vos peribitis, si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri. (Liber Deuteronomii 8, 20)

  • Si praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod mandavit vobis, et servieritis diis alienis et adoraveritis eos, consurget in vos furor Domini, et cito peribitis ab hac terra optima, quam tradidit vobis”. (Liber Iosue 23, 16)

  • Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis”. (Liber I Samuelis 12, 25)

  • Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?”. (Liber Esther 4, 14)

  • “Surgite et ite, quia non habetis hic requiem!”. Propter immunditiam peribitis perditione pessima. (Prophetia Michaeae 2, 10)

  • Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. (Evangelium secundum Lucam 13, 3)

  • Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis”. (Evangelium secundum Lucam 13, 5)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina