Encontrados 12 resultados para: offertur

  • et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur; (Liber Leviticus 7, 9)

  • Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino; (Liber Leviticus 7, 11)

  • Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. (Liber Leviticus 7, 25)

  • Et omnis homo, qui ut anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur. (Liber Leviticus 27, 29)

  • Ad curam Eleazari filii Aaron sacerdotis pertinet oleum ad concinnandas lucernas et gratissimum incensum et oblatio, quae semper offertur, et oleum unctionis et quidquid ad cultum habitaculi pertinet omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt”. (Liber Numeri 4, 16)

  • Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, praeter arietem, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. (Liber Numeri 5, 8)

  • et, quidquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit”. (Liber Numeri 5, 10)

  • pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur in memoriale, et incendat super altare; et deinde potum det mulieri aquas amarissimas. (Liber Numeri 5, 26)

  • et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem vestram, (Liber Numeri 29, 5)

  • Dixitque Ioas ad sacerdotes: “Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini, (Liber II Regum 12, 5)

  • Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 11)

  • Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi. (Epistula I Petri 1, 13)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina