Encontrados 21 resultados para: nubis

  • Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore. (Liber Exodus 13, 21)

  • Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo. (Liber Exodus 13, 22)

  • Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos; et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum. (Liber Exodus 14, 19)

  • Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum; (Liber Exodus 14, 24)

  • ait ei Dominus: “Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum”. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum, (Liber Exodus 19, 9)

  • Ingresso autem illo tabernaculum, descendebat columna nubis et stabat ad ostium; loquebaturque cum Moyse, (Liber Exodus 33, 9)

  • cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum. (Liber Exodus 33, 10)

  • descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, (Liber Numeri 12, 5)

  • et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem. (Liber Numeri 14, 14)

  • qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis. (Liber Deuteronomii 1, 33)

  • Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. (Liber Deuteronomii 5, 22)

  • apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quae stetit in introitu tabernaculi. (Liber Deuteronomii 31, 15)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina