Encontrados 117 resultados para: multis

  • Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me, quoniam in multis sunt adversum me. (Liber Psalmorum 55, 19)

  • Tamquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis. - (Liber Psalmorum 71, 7)

  • In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis; et vestigia tua non cognoscuntur. (Liber Psalmorum 77, 20)

  • Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, (Liber Psalmorum 107, 23)

  • Emitte manum tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienigenarum, (Liber Psalmorum 144, 7)

  • et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra. (Liber I Maccabaeorum 1, 9)

  • In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: “Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala”. (Liber I Maccabaeorum 1, 11)

  • Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)

  • Et ait Iudas: “Facile est concludi multos in manibus paucorum; et non est differentia in conspectu caeli liberare in multis aut in paucis, (Liber I Maccabaeorum 3, 18)

  • et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie eorum, et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis, quae ceperunt de castris quae exciderunt, (Liber I Maccabaeorum 6, 6)

  • et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis. (Liber I Maccabaeorum 9, 39)

  • et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis. (Liber I Maccabaeorum 11, 40)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina